monumenta.ch > Ambrosius > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 26, 132
Feralis igitur avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non iuvat . Esto tamen ut aliquando adiuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio eius non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet? Numquid idcirco honestior; quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur: quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum, sed custodiae periculum.